miércoles, 18 de octubre de 2017

Pervivet pro te hoc cor

Hic potestis audire Pervivet pro te hoc cor, versio latina carminis Anglici My heart will go on.

miércoles, 21 de junio de 2017


Un excelente vídeo realizado por Lara Mariño, Manuel Xiraldez, Rosalía Sambade, Simón García-Bodaño e Martiño Lorenzo do IES de Brión.

lunes, 29 de mayo de 2017

Ecce duae exhibitiones de deis deabusque Romanis. In prima potestis pauca legere de Olympiis deis dum aspicitis iucundas imagines, in altera est narratio fabulae Veneris Volcanique.

viernes, 17 de febrero de 2017

Per aspera ad astra vectus est equo Incitato Grex "Os Espartanos".
In secundo loco omnium Gallaicorum gregum positus est.

Deabus Athenae Minervaeque laudem pariter et summas gratias agimus!!!


lunes, 13 de febrero de 2017

Os Espartanos

Grex Os Espartanos partes Lycei nostri apud certamen Odysseam agent die Mercurii (a. d. XV Kal. Mart.). 
Athena Minervaque bene vortant!


domingo, 12 de febrero de 2017


Νενικήκαμεν

Ex 309 turmis Gallaicis quae in certamine Odyssea interfuerunt, duo greges Lycei nostri in primo loco certaminis sunt, Os Espartanos et Os Poderosos. Ceteri pulchre mehercle et sapienter egerunt et in locis 10, 12, 14, 92 et 229 positi sunt.

Omnes vos laudo, MACTE VIRTUTE!!!




miércoles, 8 de febrero de 2017

Venti secundi nos impellunt!

Secundo die certaminis iam intercesso, omnes greges Lycei nostri in primo loco siti sunt,

MACTE VIRTUTE!!!


Dii faxint ut crastina navigatio sit adeo iucunda et prospera!